함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 19

1

Magistro chori. PSALMUS. David.

2

Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum.

3

Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.

4

Non sunt loquelae neque sermones, quorum non intellegantur voces:

5

in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.

6

Soli posuit tabernaculum in eis, et ipse, tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam.

7

A finibus caelorum egressio eius, et occursus eius usque ad fines eorum, nec est quod se abscondat a calore eius.

8

Lex Domini immaculata, reficiens animam, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.

9

Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda, praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.

10

Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi; iudicia Domini vera, iusta omnia simul,

11

desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum stillantem.

12

Etenim servus tuus eruditur in eis; in custodiendis illis retributio multa.

13

Errores quis intellegit? Ab occultis munda me

14

et a superbia custodi servum tuum, ne dominetur mei, Tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo.

15

Sint ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo. Domine, adiutor meus et redemptor meus.