함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 21

1

Magistro chori. PSALMUS. David.

2

Domine, in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exsultabit vehementer.

3

Desiderium cordis eius tribuisti ei et voluntatem labiorum eius non denegasti.

4

Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite eius coronam de auro purissimo.

5

Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi.

6

Magna est gloria eius in salutari tuo, magnificentiam et decorem impones super eum;

7

quoniam pones eum benedictionem in saeculum saeculi, laetificabis eum in gaudio ante vultum tuum.

8

Quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non commovebitur.

9

Inveniet manus tua omnes inimicos tuos, dextera tua inveniet, qui te oderunt.

10

Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua deglutiet eos, et devorabit eos ignis.

11

Fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum.

12

Quoniam intenderunt in te mala, cogitaverunt consilia: nihil potuerunt.

13

Quoniam pones eos dorsum, arcus tuos tendes in vultum eorum.

14

Exaltare, Domine, in virtute tua; cantabimus et psallemus virtutes tuas.