함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 23

1

PSALMUS. David. Dominus pascit me, et nihil mihi deerit:

2

in pascuis virentibus me collocavit, super aquas quietis eduxit me,

3

animam meam refecit. Deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum.

4

Nam et si ambulavero in valle umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.

5

Parasti in conspectu meo mensam adversus eos, qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum, et calix meus redundat.

6

Etenim benignitas et misericordia subsequentur me omnibus diebus vitae meae, et inhabitabo in domo Domini in longitudinem dierum.