함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 24

1

David. PSALMUS. Domini est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, et qui habitant in eo.

2

Quia ipse super maria fundavit eum et super flumina firmavit eum. -

3

Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto eius?

4

Innocens manibus et mundo corde, qui non levavit ad vana animam suam nec iuravit in dolum.

5

Hic accipiet benedictionem a Domino et iustificationem a Deo salutari suo.

6

Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Iacob.

7

Attollite, portae, capita vestra, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.

8

Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in proelio.

9

Attollite, portae, capita vestra, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.

10

Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.