함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 26

1

David. Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor.

2

Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. ?

3

Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et ambulavi in veritate tua.

4

Non sedi cum viris vanitatis et cum occulte agentibus non introibo.

5

Odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo.

6

Lavabo in innocentia manus meas et circumdabo altare tuum, Domine,

7

ut auditas faciam voces laudis et enarrem universa mirabilia tua.

8

Domine, dilexi habitaculum domus tuae et locum habitationis gloriae tuae.

9

Ne colligas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam,

10

in quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus.

11

Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me et miserere mei.

12

Pes meus stetit in directo, in ecclesiis benedicam Domino.