함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 28

1

David. Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me. Ne quando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.

2

Exaudi vocem deprecationis meae, dum clamo ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.

3

Ne simul trahas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem. Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.

4

Da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opus manuum eorum tribue illis, redde retributionem eorum ipsis.

5

Quoniam non intellexerunt opera Domini et opus manuum eius, destruet illos et non aedificabit eos.

6

Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae;

7

Dominus adiutor meus et protector meus, in ipso speravit cor meum, et adiutus sum, et exsultavit cor meum, et in cantico meo confitebor ei.

8

Dominus fortitudo plebi suae, et refugium salvationum christi sui est.

9

Salvum fac populum tuum et benedic hereditati tuae et pasce eos et extolle illos usque in aeternum.