함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 29

1

PSALMUS. David. Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino gloriam et potentiam,

2

afferte Domino gloriam nominis eius, adorate Dominum in splendore sancto.

3

Vox Domini super aquas; Deus maiestatis intonuit, Dominus super aquas multas.

4

Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia.

5

Vox Domini confringentis cedros; et confringet Dominus cedros Libani.

6

Et saltare faciet, tamquam vitulum, Libanum, et Sarion, quemadmodum filium unicornium. -

7

Vox Domini intercidentis flammam ignis,

8

vox Domini concutientis desertum, et concutiet Dominus desertum Cades.

9

Vox Domini properantis partum cervarum, et denudabit condensa; et in templo eius omnes dicent gloriam.

10

Dominus super diluvium habitat, et sedebit Dominus rex in aeternum.

11

Dominus virtutem populo suo dabit, Dominus benedicet populo suo in pace.