함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi, CAPITULUM 3

1

PSALMUS. David, cum fugit a filio suo Absalom.

2

Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me,

3

multi dicunt animae meae:"Non est salus ipsi in Deo".

4

Tu autem, Domine, protector meus es, gloria mea et exaltans caput meum.

5

Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo.

6

Ego obdormivi et soporatus sum, exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

7

Non timebo milia populi circumdantis me. Exsurge, Domine salvum me fac, Deus meus;

8

quoniam tu percussisti in maxillam omnes adversantes mihi, dentes peccatorum contrivisti.

9

Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua.