함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 32

1

David. Maskil. Beatus, cui remissa est iniquitas, et obtectum est peccatum.

2

Beatus vir, cui non imputavit Dominus delictum, nec est in spiritu eius dolus.

3

Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum rugirem tota die.

4

Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, immutatus est vigor meus in ardoribus aestatis.

5

Peccatum meum cognitum tibi feci et delictum meum non abscondi. Dixi:"Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino". Et tu remisisti impietatem peccati mei.

6

Propter hoc orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Et in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt.

7

Tu es refugium meum, a tribulatione conservabis me; exsultationibus salutis circumdabis me.

8

Intellectum tibi dabo et instruam te in via, qua gradieris; firmabo super te oculos meos.

9

Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus; in camo et freno si accedis ad constringendum, non approximant ad te.

10

Multi dolores impii, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

11

Laetamini in Domino et exsultate, iusti; et gloriamini, omnes recti corde.