함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 4

1

Magistro chori. Fidibus. PSALMUS. David.

2

Cum invocarem, exaudivit me Deus iustitiae meae. In tribulatione dilatasti mihi; miserere mei et exaudi orationem meam.

3

Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium?

4

Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet, cum clamavero ad eum.

5

Irascimini et nolite peccare; loquimini in cordibus vestris, in cubilibus vestris et conquiescite.

6

Sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino.

7

Multi dicunt:"Quis ostendit nobis bona?". Leva in signum super nos lumen vultus tui, Domine!

8

Maiorem dedisti laetitiam in corde meo, quam cum multiplicantur frumentum et vinum eorum.

9

In pace in idipsum dormiam et requiescam, quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.