함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 42

1

Magistro chori. Maskil. Filiorum Core.

2

Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.

3

Sitivit anima mea ad Deum, Deum vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei?

4

Fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi cotidie:"Ubi est Deus tuus?".

5

Haec recordatus sum et effudi in me animam meam; quoniam transibam in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exsultationis et confessionis multitudinis festa celebrantis.

6

Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus.

7

In meipso anima mea contristata est; propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermonim, de monte Misar.

8

Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum; omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt.

9

In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius apud me est: oratio ad Deum vitae meae.

10

Dicam Deo:"Susceptor meus es. Quare oblitus es mei, et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus?".

11

Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi, qui tribulant me, dum dicunt mihi quotidie:"Ubi est Deus tuus?". -

12

Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus.