함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 45

1

Magistro chori. Secundum"Lilia...". Filiorum Core. Maskil. Canticum amoris.

2

Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis.

3

Speciosus forma es prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum.

4

Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime, magnificentia tua et ornatu tuo.

5

Et ornatu tuo procede, currum ascende propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam. Et doceat te mirabilia dextera tua:

6

sagittae tuae acutae - populi sub te cadent - in corda inimicorum regis.

7

Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; sceptrum aequitatis sceptrum regni tui.

8

Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis.

9

Myrrha et aloe et casia omnia vestimenta tua; e domibus eburneis chordae delectant te.

10

Filiae regum in pretiosis tuis; astitit regina a dextris tuis ornata auro ex Ophir. -

11

Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui;

12

et concupiscet rex speciem tuam. Quoniam ipse est dominus tuus, et adora eum.

13

Filia Tyri cum muneribus; vultum tuum deprecabuntur divites plebis.

14

Gloriosa nimis filia regis intrinsecus, texturis aureis circumamicta.

15

In vestibus variegatis adducetur regi; virgines post eam, proximae eius, afferuntur tibi.

16

Afferuntur in laetitia et exsultatione, adducuntur in domum regis.

17

Pro patribus tuis erunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram.

18

Memor ero nominis tui in omni generatione et generatione; propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi.