함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 47

1

Magistro chori. Filiorum Core. PSALMUS.

2

Omnes gentes, plaudite manibus, iubilate Deo in voce exsultationis,

3

quoniam Dominus Altissimus, terribilis, rex magnus super omnem terram.

4

Subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris.

5

Elegit nobis hereditatem nostram, gloriam Iacob, quem dilexit.

6

Ascendit Deus in iubilo, et Dominus in voce tubae.

7

Psallite Deo, psallite; psallite regi nostro, psallite.

8

Quoniam rex omnis terrae Deus, psallite sapienter.

9

Regnavit Deus super gentes, Deus sedet super sedem sanctam suam.

10

Principes populorum congregati sunt cum populo Dei Abraham, quoniam Dei sunt scuta terrae: vehementer elevatus est.