함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 53

1

Magistro chori. Secundum"Mahalat". Maskil. David. Dixit insipiens in corde suo:"Non est Deus".

2

Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum.

3

Deus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intellegens, aut requirens Deum.

4

Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

5

Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis? Deum non invocaverunt;

6

illic trepidaverunt timore, et non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum, qui te obsidebant, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. -

7

Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Deus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.