함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 54

1

Magistro chori. Fidibus. Maskil. David,

2

postquam Ziphaei ad Saul venerunt dicentes: "Ecce David apud nos abditus latet".

3

Deus, in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me.

4

Deus, exaudi orationem meam, auribus percipe verba oris mei!

5

Quoniam superbi insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.

6

Ecce enim Deus adiuvat me, et Dominus susceptor est animae meae.

7

Converte mala super inimicos meos et in veritate tua disperde illos.

8

Voluntarie sacrificabo tibi, confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est;

9

quoniam ex omni tribulatione eripuit me, et super inimicos meos despexit oculus meus.