함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 56

1

Magistro chori. Secundum"Ionat elem rehoqim". David. Miktam. Cum Gath Philistaei eum tenerent.

2

Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo, tota die impugnans oppressit me.

3

Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi pugnant adversum me, Altissime.

4

In quacumque die timebo, ego in te sperabo.

5

In Deo, cuius laudabo sermonem, in Deo speravi; non timebo: quid faciet mihi caro?

6

Tota die rem meam perturbabant, adversum me omnes cogitationes eorum in malum.

7

Concitabant iurgia, insidiabantur, ipsi calcaneum meum observabant. Sicut quaesierunt animam meam,

8

ita pro iniquitate retribue illis, in ira populos prosterne, Deus.

9

Peregrinationes meas tu numerasti: pone lacrimas meas in utre tuo; nonne in supputatione tua?

10

Tunc convertentur inimici mei retrorsum, in quacumque die invocavero: ecce cognovi quoniam Deus meus es.

11

In Deo, cuius laudabo sermonem, in Domino, cuius laudabo sermonem,

12

in Deo speravi; non timebo: quid faciet mihi homo?

13

Super me sunt, Deus, vota tua; reddam laudationes tibi,

14

quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu, ut ambulem coram Deo in lumine viventium.