함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 61

1

Magistro chori. Fidibus. David.

2

Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meae.

3

A finibus terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum. In petram inaccessam mihi deduc me!

4

Quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici.

5

Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula, protegar in velamento alarum tuarum,

6

quoniam tu, Deus meus, exaudisti vota mea, dedisti hereditatem timentium nomen tuum.

7

Dies super dies regis adicies, annos eius usque in diem generationis et generationis.

8

Sedeat in aeternum in conspectu Dei; misericordia et veritas servent eum.

9

Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi, ut reddam vota mea de die in diem.