함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 64

1

Magistro chori. PSALMUS. David.

2

Exaudi, Deus, vocem meam in meditatione mea; a timore inimici custodi animam meam.

3

Protege me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.

4

Qui exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt sagittas suas, venefica verba,

5

ut sagittent in occultis immaculatum. Subito sagittabunt eum et non timebunt,

6

firmaverunt sibi consilium nequam. Disputaverunt, ut absconderent laqueos, dixerunt:"Quis videbit eos?".

7

Excogitaverunt iniqua, perfecerunt excogitata consilia. Interiora hominis et cor eius abyssus.

8

Et sagittavit illos Deus; subito factae sunt plagae eorum,

9

et infirmavit eos lingua eorum. Caput movebunt omnes, qui videbunt eos,

10

et timebit omnis homo; et annuntiabunt opera Dei et facta eius intellegent.

11

Laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo, et gloriabuntur omnes recti corde.