함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 67

1

Magistro chori. Fidibus. PSALMUS. Canticum.

2

Deus misereatur nostri et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos,

3

ut cognoscatur in terra via tua, in omnibus gentibus salutare tuum.

4

Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes.

5

Laetentur et exsultent gentes, quoniam iudicas populos in aequitate et gentes in terra dirigis.

6

Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes.

7

Terra dedit fructum suum; benedicat nos Deus, Deus noster,

8

benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae.