함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 70

1

Magistro chori. David. Ad commemorandum.

2

Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina.

3

Confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam. Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala.

4

Convertantur propter confusionem suam, qui dicunt mihi:"Euge, euge".

5

Exsultent et laetentur in te omnes, qui quaerunt te; et dicant semper:"Magnificetur Deus", qui diligunt salutare tuum.

6

Ego vero egenus et pauper sum; Deus, ad me festina. Adiutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris.