함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 82

1

PSALMUS. Asaph. Deus stetit in concilio divino, in medio deorum iudicat.

2

Usquequo iudicabitis inique et facies peccatorum sumetis?

3

Iudicate egeno et pupillo, humilem et pauperem iustificate.

4

Eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate".

5

Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant; movebuntur omnia fundamenta terrae.

6

Ego dixi:"Dii estis, et filii Excelsi omnes".

7

Vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis.

8

Surge, Deus, iudica terram, quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.