함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi, CAPITULUM 87

1

Filiorum Core. PSALMUS. Canticum. Fundamenta eius in montibus sanctis;

2

diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.

3

Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! -

4

Memor ero Rahab et Babylonis inter scientes me; ecce Philistaea et Tyrus cum Aethiopia: hi nati sunt illic.

5

Et de Sion dicetur:"Hic et ille natus est in ea; et ipse firmavit eam Altissimus".

6

Dominus referet in librum populorum: "Hi nati sunt illic".

7

Et cantant sicut choros ducentes: "Omnes fontes mei in te".