함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 93

1

Dominus regnavit! Decorem indutus est; indutus est Dominus, fortitudine praecinxit se. Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur.

2

Firmata sedes tua ex tunc, a saeculo tu es.

3

Elevaverunt flumina, Domine. elevaverunt flumina vocem suam, elevaverunt flumina fragorem suum.

4

Super voces aquarum multarum, super potentes elationes maris, potens in altis Dominus.

5

Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo Domine, in longitudinem dierum.