함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 95

1

Venite, exsultemus Domino; iubilemus Deo salutari nostro.

2

Praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei.

3

Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.

4

Quia in manu eius sunt profunda terrae, et altitudines montium ipsius sunt.

5

Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus eius formaverunt.

6

Venite, adoremus et procidamus et genua flectamus ante Dominum, qui fecit nos,

7

quia ipse est Deus noster, et nos populus pascuae eius et oves manus eius.

8

Utinam hodie vocem eius audiatis: "Nolite obdurare corda vestra,

9

sicut in Meriba, secundum diem Massa in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, etsi viderunt opera mea.

10

Quadraginta annis taeduit me generationis illius et dixi: Populus errantium corde sunt isti.

11

Et ipsi non cognoverunt vias meas; ideo iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam".