함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 97

1

Dominus regnavit! Exsultet terra, laetentur insulae multae.

2

Nubes et caligo in circuitu eius, iustitia et iudicium firmamentum sedis eius.

3

Ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius.

4

Illustrarunt fulgura eius orbem terrae: vidit et contremuit terra.

5

Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini, a facie Domini omnis terra.

6

Annuntiaverunt caeli iustitiam eius, et viderunt omnes populi gloriam eius.

7

Confundantur omnes, qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum, omnes angeli eius.

8

Audivit et laetata est Sion, et exsultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua, Domine.

9

Quoniam tu Dominus, Altissimus super omnem terram, nimis exaltatus es super omnes deos.

10

Qui diligitis Dominum, odite malum; custodit ipse animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos.

11

Lux orta est iusto, et rectis corde laetitia.

12

Laetamini, iusti, in Domino et confitemini memoriae sanctitatis eius.