함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 98

1

PSALMUS. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera eius, et brachium sanctum eius.

2

Notum fecit Dominus salutare suum, in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.

3

Recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Israel. Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri.

4

Iubilate Deo, omnis terra; erumpite, exsultate et psallite.

5

Psallite Domino in cithara, in cithara et voce psalmi;

6

in tubis ductilibus et voce tubae corneae, iubilate in conspectu regis Domini.

7

Sonet mare et plenitudo eius, orbis terrarum et qui habitant in eo.

8

Flumina plaudent manu, simul montes exsultabunt

9

a conspectu Domini, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate.