함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Ad Romanos , CAPITULUM 13

1

Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt.

2

Itaque, qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi, sibi damnationem acquirent.

3

Nam principes non sunt timori bono operi sed malo. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa;

4

Dei enim ministra est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time; non enim sine causa gladium portat; Dei enim ministra est, vindex in iram ei, qui malum agit.

5

Ideo necesse est subditos esse, non solum propter iram sed et propter conscientiam.

6

Ideo enim et tributa praestatis; ministri enim Dei sunt in hoc ipsum instantes.

7

Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem.

8

Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.

9

Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum.

10

Dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo legis est dilectio.

11

Et hoc scientes tempus, quia hora est iam vos de somno surgere; nunc enim propior est nobis salus quam cum credidimus.

12

Nox processit, dies autem appropiavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis.

13

Sicut in die honeste ambulemus: non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione;

14

sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis.